- PELAMIS
- PELAMISpiscis e thynnorum genere. Plin. l. 9. c. 15. Thynni mares sub ventre non habent pinnam. Intrant e magno mari Pontum vernô tempore gregatim, nec alibi fetificant. Cordyla appellatur partus, qui fetas redeuntes in mare autumno comitantur. Limosae vero a luto pelamides inciptunt vocari, et cum annuum excessêre tempus, thynni. Ubi pro limosae, legunt alii reversae. Post sexagesimum autem diem, in mare reversas et illic augescentes, Pelamides vocari, adnotat Dalechampius ad loc. Porro ex Pelamide, cybia parabantur, in formam cubi concisa, quae et πηλαμίδες et κύβια vocabantur. Plin. l. 9. c. 15. Pelamides in apolectos, particulatimque consectae in genera cybiorum dispartiuntur. Ubi ἀπόλεκτοι, subintellige τόμοι, sunt grandiores pela midum partes, quae in cybia deinde quadrata particulatim concidebantur. Hesych. ἀπόλεκτον, ἔκλεκτον. Atque hinc factum, ut frustra haec pelamides quoque dicerentur: more Graecorum, qui salsamentorum magnorum partes eôdem nomine appallabant, quô piscem, unde sumpta sunt, sic pelamides et cybia eadem. Ut merito Salmasius miretur, Cybium a Plinio inter piscium nomina referri, l. 32. c. 11. Cybium ita vocatur Pelamis, quae post quadraginta dies a Ponto in Maeotim revertitur: cum cybium nihil aliud sit: quam quadratum et in tesserae formam sectum salsamenti frustum. Unde Κυβιοσάκτης, cognomen Aegypti Regis turpissimarum sordium, etc. Largam autem Pelamidum capturam circa Byzantinum fretum, hinc Κέρας χρυσοῦν, cornu aureum, dictum, ac divitem inde proventum Byzantinis accessisse, refert Strabo, apud Salmasium ad Solin. p. 165.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.